

Liber Paralipomenon Secundus*
Caput 4: Versus 9
Fecit etiam atrium.[RAB.]Atrium sacerdotum in ecclesia, etc., usque ad in libro Regum secundum Bedam plenius expressimus.Et basilicam grandem.Quae erat extra atrium sacerdotum, in quam omnis populus ad orandum vel ad verbum audiendum confluebat. Haec in Ecclesia vitam moresque carnalium significat, quibus dicitur:Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus,etc.Et basilicam.Bene per basilicam grandem carnales significantur, quia multo major est in Ecclesia numerus talium quam perfectorum. Sed quantum praestant numero, tantum succumbunt merito. Unde haec basilica grandis etsi plurimos capit, non ad officium altaris, non in ipsum quoque atrium sacerdotum saltem intromittit, quia carnales et infirmi et si ob meritum castae fidei et pietatis ad electorum sortem pertinent, longe tamen ab his sunt qui dicunt: Non audeo loqui aliquid eorum quae per me non efficit Christus, in obedientia gentium verbo et factis.Et ostia in basilica.Haec signant introitum fidei sermone praedicationis praeparari, ut venientes discant quomodo per fidem Christi vel salutaria sacramenta debeant intrare Ecclesiam Dei, et postquam intraverint, quam religiose debeant conversari.